monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 22
SILO POMPEIUS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animadvertit meretrix; 'age lege'; quicquam enim lege hic agitur? HISPANUS dixit: 'age lege'; tibi dicitur, Flamini(ne): vive sine meretrice, cena sine carnifice. ARGENTARIUS in quae solebat schemata minuta tractationem violentissime fregit: 'age lege'; scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua, hoc numquam se vidisse. MONTANUS VOTIENUS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem.